SIBIU HOME  |   CONTACT  |   SERVICII  |   WEB DESIGN  |   WEB HOSTING  |   DIGITAL PHOTOGRAPHY  |   SEO (SEARCH ENGINE OPTIMIZATION)  |   INTERNET CONSULTING

Andreanum 1224 Transsumpt Rex Carol. Robertus/CAROBERTO 1317

"Avem un oras frumos" zicea cineva odata. Hai sa le aratam tuturor ce se poate vedea la noi , pentru ca se poate...

Posts: 2047
Joined: 24.10.2006 14:53
PostPosted: 01.03.2017 22:15
1.


Andreanum 1224 Transsumpt Rex Carolus Robertus/CAROBERTO 1317



2xKLICK:

Andreanum 1224-Transsumpt Koenig Karl 1317.jpg


KLICK:

Andreas II.Rex Hvngarie.Sigillum




1. 1224 nach November 30 - Nr. 43 aus Band I - König Andreas II. bestimmt Rechte und Pflichten der Siebenbürger Deutschen von Broos bis Draas (,,Andreanum").

Urkunde Nr. 43 aus Band I

Seite im UB:
33-35 a)
Heute in:
Hermannstadt, Staatsarchiv [Direcţia Judeţeană Sibiu a Arhivelor Naţionale ale Romȃniei]
Heutige Signatur:
Urkundensammlung [Colecţia de documente medievale], Serie U. I (Inventar 25), Nr. 3.
Druckvorlage:
nach Einschaltung (Insert)
Abdruck als:
Volltext
Sprache:
Latein

___________________________

43

1224 nach November 30 König Andreas II. bestimmt Rechte und Pflichten der Siebenbürger Deutschen von Broos bis Draas (,,Andreanum").

Eingeschaltet von König Karl 1317, Orig. Hermannst. Archiv [UB Nr. »350]. -- Die Überlieferungsformen enthält nebenstehende Übersicht. Sämmtliche hier genannten Originale befinden sich im Hermannst. Archiv.b) Die Urkunde des Palatins Michael Orszag von 1478 ist auch 1478 eingeschaltet von dem Kolozsmonostorer Konvent, dessen Originalurkunde sich im Stadtarchiv Klausenburg befindet. [Überlieferungsstemma des UB als »Abb.].

__________________________

In nomine sanctae trinitatis et individuae unitatis. Andreas dei gratia Hungariae, Dalmaciae, Croaciae, Ramae, Seruiae, Galliciae Lodomeriaeque rex in perpetuum. Sicut ad regalem pertinet dignitatem, superborum contumaciam potenter opprimere, sic etiam regiam decet benignitatem, oppressiones humilium misericorditer sublevare et fidelium metiri famulatum et unicuique secundum propria merita retributionis gratiam impertiri. Accedentes igitur fideles hospites nostri Theuthonici Ultrasiluani universi ad pedes maiestatis nostrae humiliter nobis conquerentes sua questione suppliciter nobis monstrayerunt, quod penitus a sua libertate qua vocati fuerant a piissimo rege Geysa avo nostro excidissent, nisi super eos maiestas regia oculos solitae pietatis nostrae aperiret, unde prae nimia paupertatis inopia nullum maiestati regiae servitium poterant impertiri. Nos igitur iustis eorum querimoniis aures solitae pietatis inclinantes ad praesentium posterorumque1) notitiam volumus devenire, quod nos antecessorum nostrorum piis vestigiis inhaerentes pietatis moti visceribus pristinam eis reddidimus libertatem. Ita tamen quod universus populus ineipiens a Waras usque in Boralt cum terra Syculorum terrae Sebus et terra Daraus unus sit populus et sub uno iudice censeantur, omnibus comitatibus praeter Chybiniensem cessantibus radicitus. Comes vero quicumque fuerit Chybiniensis nulluni praesumat statuere in praedictis comitatibus, nisi sit infra eos2) residens, et ipsum populi eligant, qui melius videbitur expedire, nec etiam in comitatu Chybiniensi aliquis audeat comparare pecunia. Ad lucrum vero nostrae camerae quingentas marcas argenti dare teneantur annuatim, nulluni praedialem vel quemlibet alium volumus infra terminos eorundem positum ab hac excludi redditione, nisi qui super hoc gaudeat privilegio speciali. Hocetiam eisdem concedimus, quod pecunia, quam nobis solvere tenebuntur seu dignoscuntur, cum nullo alio pondere nisi cum marca argentea quam piissimae recordationis pater noster Bela eisdem constituit videlicet quintum dimidium fertonem Chybiniensis ponderis cum Coloniensi denario, ne discrepent in statera solvere teneantur. Nunciis vero, quos regia maiestas ad dietam pecuniam colligendam statuerit, singulis diebus, quibus ibidem moram fecerint, tres lotones pro eorum expensis solvere non recusent. Milites vero quingenti infra regnum ad regis expeditionem servire deputentur, extra vero regnum centum, si rex in propria persona iverit, si vero extra regnum iobagionem miserit sive in adiutorium amici sui sive in propriis negotiis quinquaginta tantummodo milites mittere teneantur nec regi ultra praefatum numerum postulare liceat nec ipsi etiam mittere teneantur. Sacerdotes vero suos libere eligant et electos repraesentent et ipsis decimas persolvant et de omni iure ecclesiastico secundum antiquam consuetudinem [S. 35] eis respondeant. Volumus et etiam firmiter praecipimus, quatenus ipsos nullus iudicet nisi nos vel comes Chybiniensis, quem nos eis loco et tempore constituemus. Si vero coram quocumque iudice remanserint, tantummodo iudicium consuetudinarium reddere teneantur, nec eos etiam aliquis ad praesentiam nostram citare praesumat, nisi causa coram suo iudice non possit terminari. Praeter vero supra dicta silvam Blacorum et Bissenorum cum aquis usus communes exercendo cum praedictis scilicet Blacis1) et Bissenis2) eisdem contulimus, ut praefata gaudentes libertate nulli inde servire teneantur. Insuper eisdem concessimus, quod unicum sigillum habeant, quod apud nos et magnates nostros evidenter cognoscatur. Si vero aliquis eorum aliquem convenire voluerit in causa pecuniali, coram iudice non possit uti testibus, nisi3) personis infra terminos eorum constitutis, ipsos ab omni iurisdictione penitus eximentes. Salesque minutos secundum antiquam libertatem circa festum beati Georgii octo diebus, circa festum beati regis Stephani octo et circa festum beati Martini similiter octo diebus omnibus libere recipiendos concedentes. Item praeter supra dicta eisdem concedimus, quod nullus tributariorum nec ascendendo nec descendendo praesumat impedire eos. Silvam vero cum omnibus appendiciis suis et aquarum usus cum suis meatibus, quae ad solius regis spectant donationem, omnibus tam pauperibus quam divitibus libere concedimus exercendos. Volumus etiam et regia auctoritate praecipimus, ut nullus de iobagionibus nostris villam vel praedium aliquod a regia maiestate audeat postulare, si vero aliquis postulaverit, indulta eis libertate a nobis contradicant. Statuimus insuper dictis fidelibus, ut cum ad expeditionem ad ipsos nos venire contigerit, tres descensus tantum solvere ad nostros usus teneantur. Si vero vaivoda ad regalem utilitatem ad ipsos vel per terram ipsorum transmittitur, duos descensus, unum in introitu et unum in exitu solvere non recusent. Adiicimus etiam supra dictis libertatibus praedictorum, quod mercatores eorum ubicumque voluerint in regno nostro libere et sine tributo vadant et revertantur, efficaciter ius suum regiae serenitatis intuitu prosequentes. Omnia etiam fora eorum inter ipsos sine tributis praecipimus observari. Ut autem haec quae ante dicta sunt firma et inconcussa permaneant in posterum, praesentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno ab incarnatione domini M. CC. XXIIII., regni autem nostri anno vicesimo primo.


LINK:
1224 nach November 30 - Nr. 43 aus Band I - König Andreas II. bestimmt Rechte und Pflichten der Siebenbürger Deutschen von Broos bis Draas (,,Andreanum"). - Urkundenbuch zur Geschichte der Deutschen in Siebenbürgen Online

http://urts81.uni-trier.de:8083/catalog/43


Sigiliul 1224-ANDREANUM acordat Provincie Cibiniensis:
Insuper eisdem concessimus, quod unicum sigillum habeant, quod apud nos et magnates nostros evidenter cognoscatur.

Originalul pastrat anno 1316:

siebmacher.sigillum_cibiniensis_provincie_ad_retinendam_coronam_1224.jpg


Sigillum.Provincie.Cibiniensis.Ad.Retinendam.Coronam.1316.jpg


sigillum-provincie-cibiniensis.jpg




Georg Schoenpflug von Gambsenberg

Return to Sibiul Vechi

Who is online

Users browsing this forum: No registered users and 0 guests